Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 595

Hae quaestiones §~590. 592. non sunt solae, nec primariae, §~585. 588.

Sit necessarium heterocosmica ponere, sit eorum non maior, ac necessaria, differentia, ab hoc universo.

Iam tertium quaeritur: An ex omni mundo poetarum et eius regionibus uberioribus, dignioribus, verisimilioribus, notioribus, e. c. §~22.

novam tuam potius desumpseris fictionem, quam ut in ignotas fabularum ambages, sine necessitate aesthetica, tuos induxeris hospites?

An hoc contrarium perfectioni possit etiam ab analogo rationis deprehendi? §~513, 516.

Habes iteratum Horatii praeceptum: Ex noto fictum carmen sequar.

Fictionis poetica verisimilitudo praesertim postulat,

ut mundo poetarum in iis, in quibus recedit ab hoc universo,

sit adeo similis et consentanea, ac illud pulcritudo totius permittit, quod cogitas, §~484.