Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 608

Quaestio decima quarta: An sententia satis grandis est,

ut eidem sine anthropomorphismo, qui vel analogo rationis talis esse videatur, crasso possint exempla divina subsumi?

an exempla divinorum ita se gerant,

ut ex iis per argumentum a minori ad maius, divina pulcre per analogon rationis colligi possint?

An in utrisque casibus omnia vere se habeant, secundum exactum analogi rationis iudicium, theoprepos. §~435, 399.

In Phaedri l. III. f. 17. primum licet quaerere,

an aesopicis divina fabulis miscere conveniat? Sed hoc mittamus:

Deinde Minervae admiranti, quare Divi sibi steriles arbores legerent, Olim quas vellent esse in tutela sua, caussam dixit Iuppiter:

Honore fructum ne videamur vendere.

Minerva olivam propter fructum praefert, et corrigit sententiam suam, iamque sic sentit

Deorum genitor atque hominum sator: / Nisi utile est, quod facimus, stulta est gloria.