Sententia dicitur dictae fabulae: Nihil agere, quod non prosit, fabella admonet.
Iam ego quaeritur, an declaretur exemplo ficto aliter, quam supponendo,
per ipsas Iovis curas posteriores stultam fuisse gloriam;
dum Quercus Iovi / Et myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea, / Pinus Cybellae, populus celsa Herculi
et inanem colorem fuisse, grandem illam caussam et aetiologiam, quam primo adduxerat, Iuppiter,
quae sane tanta est, ut eam multi interpretum ne assequuti quidem sint,
et lectionem mutare nequicquam laborarint:
ideo steriles nostras facimus, relinquendo mortalibus frugiferas,
ne his pro divino nobis praestando cultu fructum vendere videamur.
Interim sunt tamen narratae arbores in tutela divorum, qui memorantur, per mundum poeticum, ad hunc usque diem.
Quot simul observantur deesse verisimilitudines? §~608.
Verum ubi non detegas turpitudines eiusmodi; quam primum a vera religione recesseris?