Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 611

Sententiae fabularum Milesiarum venustius practicae, §~610. illae scilicet, quae finis ultimus et scopus sunt totius operis, redeunt ad duas has generales maxime formulas, vel illam Veneris:

Nunc amet, qui nunquam amavit, quique / amavit, nunc amet!

vel hanc de bene multis amoribus non minus veram, etiam aesthetice:

Non amet, qui nondum amavit, quique / amavit, non amet.

Hinc, prout paraeneticam, vel elencticam suam sibi sumpsit auctor primariam sententiam, §~576.

verisimilitudinem moralem strictius etiam dictam, §~435. observare sancte debet,

ne quid commendet, bonis moribus repugnans,

ne quid dissuadeat in exemplo docens, quod virtus ex §§~211, 214. considerata, vel omnino postulet vel certe non, nisi morosa, reprehendat, §§~467, 470.