Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 615

Huic si negligenter attendentem audientemve placeat et eum dicere, qui non intendat percipiendis rebus, quae tractantur, intellectus rationisque suae vires et nervos, ut ita dicam, rigidius: eo lubens in Quintiliani sententiam. Eam vero mentem optimo fuisse rhetori paene mihi persuaserim, quoniam caussam asserti subiungit, non semper esse tam acrem iudicis (spectatoris, lectoris, auditoris) intensionem, ut obscuritatem apud se ipse discutiat, et tenebris orationis inferat quoddam intelligentiae suae lumen. Sin eum modo negligenter audientem attendentemve vocare placeat, qui multis cogitationibus avocatur, et distractus omnino, vel animo volutans ab iis, quae tu cogites, diversissima, vel ebrius oscitans et somno sit proximus, breviter, qui nec analogon rationis advertere tuis cogitationibus velit aut possit: huic etiamsi quaedam a te venustius cogitanda minus aperta sint, ea tamen pulcra luce propterea destitui nondum universim concesserim.