Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 616

Tam clara, quae meditamur ad elegantiae regulas, omnia esse debere, ut in animum audientis oratio, ut sol in oculos, etiamsi in eam non intendatur, incurrat, non sine ratione negaverim, §. 615. Sit caussarum patrono curandum non, ut intelligere possit iudex, sed ne omnino possit non intelligere. Non omnis venuste cogitaturus est patronus caussae, nec omnis, quem ille, ceu praecipuum suum obiectum personale, recte considerat, iudex est eiusmodi, quales esse solebant Romanorum pedanei.