Nitida vividitas venustae meditationis ne confundatur cum eius ardore ac vita, §. 22. de qua deinceps curatius. Recte pulcreque coniunguntur, quoties fieri potest, ut cogitationes non splendeant solum, sed et ardeant. §. 142, 143. cf. Quint. VIII. 3. Natura tamen sua disiunctae sunt in cogitando veneres, per accuratam harum theoriam separatim expendendae. Deprehenditur etiam una non raro sine altera. Hac ratione Cicero de legibus I. 6. Antipatrum narrat inflasse paullo vehementius, ac eius antecessores, et habuisse illum vires agrestes quidem atque horridas, (vi movendi vitaque non destitutum) sine nitore tamen et palaestra. §. 619, 256.