Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 619

Hinc iure mihi meo videor eas demum cogitationes dicere posse vividas, in quibus peculiaris quaedam varietas, et subita veluti notarum se mutuo prementium celeritas deprehenditur, ex quarum eminenti diffusione nitor et splendor ille meditationis exsurgat in parte, cuius totum esse tamen debet perspicuum et absolute clarum: Sic Quintilianus IIII. 1. licet ipsum exordium recte poscat dilucidum, §. 617. tamen magis conciliatis animis et iam calentibus, certos locos tantum admittit, quorum naturalis ubertas licentias aliquas notari circumfuso nitore non patiatur. Quemadmodum hic naturalem ubertatem nitoris quasi matrem veneratur: ita Cicero de claris or. 36. Hyperidi, Aeschini, e. c. hanc copiam, succum illum et sanguinem incorruptum tribuit, in quo naturalis fuerit, non fucatus nitor. §. 104, 115.