Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 622

Iam bis naturalem, non fucatum, requiri nitorem vidimus, §. 619. Neque magis necessarium esse videatur monitum de quaquam ex primariis cogitationum elegantiis, ac de hoc venustae meditationis nitore, §. 22. Quoniam in nulla facilius a recta naturae imitatione deflectitur. Atque etiam, qui specie capiuntur, vulsis, levatisque, et inustas comas acu comantibus, et non suo colore nitidis, plus esse formae putant, quam possit tribuere incorrupta natura, ut pulcritudo corporis venire videatur ex malis moribus. Quint. II. 5. Erit autem naturalis in cogitando nitor, 1) cui capiendo naturales animi dotes, non distortae cum violentia, non intensae vehementius sufficiant, ut profluens secundum naturam meditatio nihil ex ingenio habere videatur, §. 104.