Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 623

Naturalis in cogitando nitor erit 2) materiis et rebus, de quibus cogites, sic aptus, accommodatus, et quasi proprius, ut ex iisdem earumque cogitatione necessario potius enasci, quam in eandem inferri illinique decoris caussa deprehendatur. Huius hinc amicus elegantiae, si qua tractata per internas ac innatas opes posse nitescere desperat, relinquit ea potius, quam ut peregrinis pigmentis cogat splendescere, 3) eorum, quorum potissimum caussa cogitas, naturali captui, horizonti, ingenio, genio, indoli, ipsis, ut ita dicam, oculis adeo proportionatus, ut ab his sine fatigatione possit imbibi, nec eos praestringens, lumine tamen satians, collustrans amabiliter, non urens incommode. Tertium hoc naturalis nitoris requisitum non satis attendentes, eundem ubique negant deprehendi, quando cogitata e. g. legunt suae naturae, cogitandi sentiendique rationi, genio, principalibus studiis minus consentanea, quamvis largiri debeant eos se non esse, quos praesertim auctor vel docere, vel delectare secum decreverat, §. 104. cf. Cic. de or. I. 81.