Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 627

Alii pictores ex minimis, de quibus Iuvenalis, decipiuntur audacibus quorundam magnorum ingeniorum dictis, quale ad §. 125. notavimus, quale Ciceronis est in prooemio paradoxorum; Nihil est tam horridum, §. 621. tam incultum, quod non splendescat oratione et tanquam excolatur. Nec enim sentiunt primarios eiusmodi viros, fretos suis viribus, si penitius asserta perspiciamus, falsum constituisse de venusti in cogitando hominis officio, et non quid ars, sed quid ipsi forte possent, exposuisse. Hinc pulcelli, de quibus loquimur, micrologi, §. 356. se plerumque putantes aliquid egregii, colligunt suum esse nunc illorum implere vaticinia et audere, nisi Minerva, Fortuna tamen iuvante, quae fieri posse Cicero quidam interdum dormitans effatus est. Quaerunt itaque materias, quas excogitare possunt natura sua minimum splendoris admissuras, easque, vel invitis diis omnibus, tot peregrinis flosculis, tot ornamentis amiciunt, ut potissimis suorum spectatorum sistant quidem thema non dissimile plumis alienis apud Aesopum superbientis corniculae, semper tamen eo melius se cogitasse gaudeant in sinu, quo minus hi ipsi spectatores ex proposita sibi tabula naturalis voluptatis, si vel artis ignari forent, haurire se potuisse fateantur. §. 623; 119-121.