Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 626

Naturalis splendoris simiam, fucum in exemplis ridet Horatius. A. P. 25.

Inceptis gravibus plerumque et magna professis,

Purpureus, late qui splendeat, unus et alter

Assuitur pannus, quum lucus et ara Dianae,

Et properantis aquae per amoenos ambitus agros,

Aut flumen Rhenum, aut pluvius describitur arcus.

Sed nunc non erat his locus.

Habes ciconiam in maleseriatos eiusmodi pictores, qui materiam sibi legunt satis bellam et de qua speres singulariter non pulcra solum, sed etiam novitate praeclara, de qua promittat auctor ipse spe tua paene maiora, quando autem devenitur ad rem, caecum imitatorum pecus nescit aliquid novi, quod rerum natura, de quibus agitur, pronissime suppeditaret, in plena luce sistere, nescit collustrare; quae praecipuum splendorem requirerent, sed, unitate neglecta, detorquet attentionem in diversam omnino, vel minus connexum rem aliam, ideo tantum illatam in male cohaerens opus, ut ea, iam vero in nitore picta ab ingeniis vere pulcris, nunc denuo pingatur, si diis placet, nitidius, vere per obscurum et asiaticum, nescio quem, apparatum. §. 325, 623.

Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus

Martis, et Aeoliis vicinum rupibus antrum

Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras,

Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum

Pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos,

Frontonis platani, convulsaque marmora clamant

Semper, et assiduo ruptae lectore columnae.

Expectes eadem a summo minimoque poeta.

Iuv. I. 8.