Defectus et oppositum lucis ac claritatis quum sit obscuritas, lux autem et claritas vel sensitiva, vel intellectualis, S. XXXVII. rectissime iam veteres obscuritatem κατ' αἴσθησιν ab obscuritate κατὰ νόησιν distinxerunt. Res et cogitatio, quae sensitive percipienda non satis claritatis, extensivae scilicet, aestheticaeque lucis habet, est obscura κατ' αἴσθησιν. Hinc distinctiora, puriora, profundiora quaevis per scientias, quoniam ea non assequitur analogon rationis, per hoc solum si quis velit considerare, non queretur ea solum obscura, sed etiam sentiet, uti sunt κατ' αἴσθησιν.