Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 632

Res et cogitatio, quae per intellectum et rationem concipienda non tantum claritatis, intensivae scilicet, distinctionis, puritatis, ac profunditatis habet, quantum ad distinguendum ex notis claris et rationibus probe perspectis, vel enucleatius pronunciandum, vel complete demonstrandum requiritur, est obscura κατὰ νόησιν. Hinc si quis bene multa non solum aesthetice dilucida, sed etiam pulcro nitore splendida, sicut eadem propinantur soli rationis analogo, distinctius tamen concipere, ratione rimari profundius laboraverit, ea saepe numero non queretur solum obscura, sed etiam sentiet, uti sunt κατὰ νόησιν.