Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 635

Umbrarum nomine complectimur omnia illa artificia, naturam imitantia, quibus quaedam inter venuste cogitandum non in tanta luce constituuntur, non tanta cum claritate extensiva dilatantur, ac fieri posset, ab ignaris venustae parsimoniae, §. 164. e. g. quando minus connexa themati velut e longinquo tantum ostenduntur, sensim magnitudine, sicut optice, decrescentia, quasi per nebulam. Sic enim per naturam rerum porticus aeque distantibus columnis ac aequalibus suffulta

<p>Longa, tamen parte ab summa si tota videtur,</p>
<p>Paullatim trahit angusti fastigia coni,</p>
<p>Tecta solo iungens, atque omnia dextera laeva</p>
<p>Donec in obscurum coni contraxit acumen,</p>

Lucr. HIII. 430.

Sic per obscurum coeptae lucis paullatim panditur brevis meridies, quam inter et mediam noctem est media post solis occasum obscura lux.