Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 636

Turpem obscuritatem in pulcre cogitandis procreabit attentionis, quantam ab analogo rationis apud praecipuos tuos spectatores exspectare possis, nimia 1) intensio, quando simulas popularem aliquam cogitandi rationem, vere tamen ea concipis, eoque modo cum iisdem communicas, qui iam multum et eruditum intellectus et rationis usum requirat probe capiendus, quae soli rationis horizonti relinquenda videantur. §. 121, 615, 622. 2) extensio et 3) protensio si tentetur, M. 628. dum satis ad venustos fines iam aperta atque dilucida vel 1) splendore tamen circumfunduntur adhuc novo, praestringente oculos, §. 633. vividitate notarumque plurimarum variatione animum distrahente a pulcra totius, thematis et primariarum eius partium, consideratione, §. 629. M. §. 638. vel 2) luxurianti diffusione §. 165. tamdiu illustrantur novis semper ac novis commentationibus, donec fatigatus mole rerum ac cogitationum animus satiscat et silva quadam obruatur potius, quam recreetur. §. 623.