Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 638

Turpior nascetur obscuritas aesthetica, 4) si vel absolute et in se obscurum thema, chimaeram aliquam et merum nihil, quod videatur aliquid, eleganter aliquis explanandum sibi sumpserit, vel certe rem relative non ad spectatorum solum, sed et ipsius auctoris captum adeo obscuram, ut eam nec sensibus ac imaginatione, nec intellectus vi consequatur ipse, quam tamen aliis pollicetur exponere. Huc magna pertinet, neque ea naturalis, §. 622, 623. sed artificiosa §. 110. somniorum Antiphontis interpretatio. Eodemque modo et oraculorum et vaticinationum bene multa mendacia, multaeque verorum etiam explanationes, in quibus multa obscura sunt ac ambigua. Cic. de div. II. 116. cf. I. 115.