Duplex eorum genus est, qui de bonis rebus et in se probe perspicuis earum omnino ignari, belle tamen, disserere frustra conantur. Primum est sincerius ac simplicius, eoque facilius detegendae turpitudinis, qui stolide sibi persuadent, rem bene geri, quoties de re, quam norunt cum ignatissimis, audacter incipiant, magnis hiatibus, signa sine mente, sed non sine flumine, obscurum per obscurius exponere, crepuscula collustrare tenebris, quas intelligere nemo alias possit, quoniam ipsi sua cogitantes non intellexerant. Alterum est magis subdolum et quasi veteratorium, quod in eadem rerum optimarum inscitia per eandem impudentiam de quibusvis venustam scilicet meditationem aggreditur; sed callido satis consilio suae mentis caliginem ita tegens, ut ignorantiae suae culpam in ipsam materiam et rem, de qua agitur, commode devolvat, suisque spectatoribus, quorum aliquos aeque rerum ignaros invenire non est difficile, largiatur non apud ipsos, sed in rebus cogitandis quaerendam esse caussam, cur illae nequeant intelligi. Sic enim dum fovet, et excusat suorum naevos auctor eiusmodi ab his denuo non excusatus solum abibit, sed etiam saepe numero collaudatus, qui solus rerum tenebras viderit, quas alii, doctiores qui videri velint, soli meridiano comparantes mentiantur. §. 638.