Primam obscuritatis caussam aestheticae §. 636. cauturus sollicitus abstinebit a discernendis a se invicem iis omnibus, quae singula quidem sunt dilucida, vel omnino nitida, §. 625. salva tamen pulcritudine totius, ad quod pertinent, confunduntur ac miscentur ab analogo rationis saepe numero. Sit in venusta quapiam pictura Cnidius aliquis Gyges salva pulcritudine totius
<p>Quem si puellarum insereres choro,</p>
<p>Mire sagaces falleret hospites</p>
<p>Discrimen obscurum, solutis</p>
<p>Crinibus, ambiguoque vultu:</p> Hor. l. V. oda V. 21.
Noli tunc proditorem agere, voluptatisque circulos turbare velle, superfluam potius distinguendi sagacitatem umbris tege commodis. §. 634. M. 645.