Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 641

Turpioris obscuritatis §. 638. notatae dabunt exempla, nunc alterutro, nunc utroque morbo, de quo §. 639. laborantes veterum multi chemici, praesertim alchemistae, quibus arcana sunt omnia, praesertim philosophorum lapis, multi recentiorum etiam mystici, quoties vere divinis non contenti nova sibi ac suis excogitant mysteria, omnis magiam simulans et nocturnum cum daemonibus commercium, si

<p>obscurum verborum ambage novorum</p>
<p>Ter novies carmen magico demurmurat ore.</p>

Ov.