Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 645

Subobscurum hoc bivium §. 643, 644. cavebit aesthetica dynamica, §. 60. ita rationes virium et extendendae attentionis apud spectatores suos praecipuos subducens, ut in casu dubii, an hi belle cogitaturum satis assequuturi mentemque eius sint, ut ita dicam, exaequaturi, malit nimis apertus, quam opertus caligine videri, ita eiusdem auctoritatem apud eosdem dimensa, ut in casu dubii, an hi belle cogitantis lectionem decies repetituri sint, nec ne, malit prima lectione statim intelligi, quam ultima, §. 636. Praesertim hos sibi calculos recte commendatissimos habent caussarum patroni, a quibus ius obscurum et ignotum aliquando patefaciendum est in iudiciis atque illustrandum, §. 615, 616. Negligat has rationes auctoris sive modestia, §. 643. sive fastus et arrogantia, §. 644. conveniet illi cum Horatio queri:

<p>Brevis esse laboro,</p>
<p>Obscurus fio.</p>

Cavenda est, quae nimium omnia corripientes sequitur, obscuritas. Quint. l. III. 2.