Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 646

Neque tamen cum omni sua latitudine potuit obscuritas notam omnem effugere Plato, ne faventem quidem apud iudicem, Ciceronem, quaest. ac. IIII. 123. Tantae molis est rotunda brevitas, §. 166. optimum antidoton contra tertiam obscuritatis vitandae caussam, §. 636. Apud eundem Ciceronem de fin. II. 15. reprehenditur Epicurus, qui nec nolit, si possit, plane et aperte loqui, nec de re obscura, ut physici, §. 639. aut artificiosa, ut mathematici, sed de illustri ac facili, etiam in vulgus pervulgata, voluptate, loquatur, neque tamen possit intelligi. Si quid subest obiectionibus veri, quae satis suspectae sunt, dum vera voluptas putatur esse res facilis et in vulgus pervulgata: sane non aliud est Epicuri peccatum aestheticum, quam quod in diducendis suis acroasibus practicis per scripta a quibusvis legenda paullo verbosior, rotundaeque brevitatis negligentior fuit, unde factum, ut pauci totam voluptatis theoriam ex eodem hauserint, attentione satis protensa, plurimi quandam eius partem, quasi totum, arripuerint, nunc hanc, nunc illam ex plurimis Epicuri scriptis cursim attendendo laciniam. §. 636.