3) Ne de quoquam themate splendide prius, quam dilucide cogitare mens sit. §. 619, 625. 4) quae ne dilucide quidem exponere possis, ne speres unquam naturali splendore collustrare, §. 622, 625. fucis autem commaculare nolis, §. 626, 627. 5) si quid tibi minus obscurum κατὰ νόησιν videatur, ne te iam eo ipso, dum illud venustatis ad regulas cogitaturus es, omnem obscuritatem aestheticam effugisse statuas §. 632, 633. 6) ne perspicuitatem singulorum tuorum conceptuum et totius a te ponendi confundens ex illa temere concludas ad hanc, apprime tamen necessariam, 7) caliginem ingenii tui ne fatagas rebus et materiis imputare. §. 639.