Omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus, eaque est et in ipsis rebus obscuritas (obiectiva), et in iudiciis nostris infirmitas, (obscuritas subiectiva,) ut non sine caussa et doctissimi et antiquissimi invenire se posse, quod cuperent, diffisi sint. Cic. quaest. ac. IIII. 7. Verum in ipsis rebus ubi latet absoluta obscuritas, ut sint in et per se inconceptibiles, illae non tangendae sunt, ultra limites, §. 647. Si qua materia talis esse videatur; ut in se clara et distincta nobis tamen per suam naturam esse ne dilucida quidem possit, multo minus splendescere: de ea non multum disputabo an ipsi rei, an potius infirmitati iudiciorum nostrorum adscribenda sit, qua circumvolvitur, caligo. Unum hoc urgeo, ne velut protestatione facto contraria rem ipsam multis dicamus obscuram, idque saepius, neque tamen eandem aptis potius umbris circumdemus, quam explicare vel etiam illustrare vanas per ambages nequicquam conemur. §. 634, 635.