Aridi huius magistri §. 255, 256. miserrimas laudes obscuratura nulla unquam est oblivio, quamdiu supererunt ex eius disciplina, velut ex equo Troiano, prodeuntes, quorum moliminibus, quoties ad eleganter cogitandum accinguntur, occinas illud Caici apud Virgilium, Aen. VIII. 36.
Quis globus, o cives! caligine volvitur atra?
Sint Proserpinae, nunquam erunt ullius Veneris
pingues multa caligine taedae! Lucr.
Prima potius Venus, Caelo ac Die nata, Cic. de nat. deorum III. 60. caelestis illa non vulgaris, atque

omnem, quae nunc obducta tuenti

Mortales hebetat visus tibi, et humida circum

Caligat, nubem eripiat. Tu ne qua parentis

Iussa time, nec praeceptis parere recusa,

§. 614, 662. Aen. II. 604.
Horum autem uti nullum prius, aut antiquius, ita nec evidentius cogitari potest, quam illud, ne gratiis litaturus aliquando Cacum imitetur, §. 635. quando ille

Faucibus ingentem fumum, mirabile dictu,

Evomit, involvitque domum caligine caeca,

Prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro

Fumiferam noctem, commistis igne tenebris,

Aen. VIII. v. 252.