Alii, brevitatis aemuli, necessaria quoque orationi subtrahunt verba, et velut satis sit scire ipsos, quae dicere velint, quantum ad alios pertineat, nihil putant. At ego otiosum sermonem dixerim, quem auditor suo ingenio non intelligit. Auditor autem intelligitur et satis attentus, et talis, qualem et quantum sermocinans, ut praecipuum suum obiectum personale, sumere tenebatur. §. 615, 616. At pervasit quidem iam multos ista persuasio, ut id demum eleganter atque exquisite dictum putent, quod interpretandum sit. Sed auditoribus etiam nonnullis grata sunt haec, quae quum intellexerint, acumine suo delectantur et gaudent, non quasi audierint, sed quasi invenerint, §. 643-645. Hinc in hoc malum etiam a quibusdam laboratur. Neque id novum vitium, quum iam apud Titum Livium inveniam fuisse praeceptorem aliquem, qui discipulos obscurare, quae dicerent, iuberet, graeco verbo utens σκοτίσον. Unde illa scilicet egregia laudatio: Tanto melior. Ne ego quidem intellexi. Quint. VIII. 2.