Porro iustus et cautus lucis et umbrae dispensator naturam suae materiae dimensus attendat eius veritatem gradumque verisimilitudinis, §. 667. Lux veritatum generalium et singularium comparativa non ubique congruit et aequalis est. §. 440, 561. Genus cogitandi aesthetica dogmaticum quanquam non habet eam obscuritatem κατ' αἴσθησιν, §. 651. quam non reformidat logicodogmaticum et scientificum, §. 642, 566. abstinet tamen a multis, usu lucis temperatiore, quibus aestheticohistoricum nitet, et maxime poeticum, §. 566, 561. Iam vidimus Ciceronem in scriptis suis materialiter philosophicis non sequutum esse genus cogitandi acroamaticum, §. 629. tamen praevidet aestheticodogmatice philosophaturus, quam argute, quam obscure etiam contra Stoicos aliquando sibi disserendum sit. quaest. ac. I. 7.