Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 670

Verior naturalis nitoris est mathematicus §. 667. Longinus, quando per figuras illustrantes παρεμβολήν S. XVII. in vere grandibus non permittit, nisi lateat illud artificium in augustiori sublimitatis luce. Quemadmodum enim lumina debiliora solis circumfusa radiis evanescant: sic alias rhetoricorum artes opacari sublimitate. Neque diversum, addit, illud est, quod accidit in pictura. Nam quum umbra et lux per colores in eodem tabulae plano parallelae iacent: tamen lux prius oculos ferit, neque tantum egregia magis, sed etiam propior videtur. Quare etiam affectus et sublimia, quum animabus propinquiora sint, ob naturalem cognationem et splendorem praecellunt semper et eminent prae figuris pingentibus tantum §. 142. earumque artem obumbrant et tegunt. Figura tantum illustrans tamen ita temperanda est, ut non sit, nisi quaedam umbra simul augentium, §. 329, et moventium, §. 666.