Si de industria obscurum interpreteris eum, qui spectatoribus, quales praesertim attendere tenetur, non oscitantibus et merito requisitam attentionem offerentibus, tamen tenebras offundere, fumumque vendere fixum animo habet et propositum: si Heraclitus aliquando saltim, ex atra bile, contemptuque civium, eo lapsus est; §. 644. non est sine reprehensione. §. 663-665. Si rerum obscuritatem interpreteris eam plerorumque hominum infirmitatem, qua datam rem a sensibus suis natura remotiorem ne mente quidem assequuntur, licet eandem tum alii mentis aciem diligentius exercentes pulcre possint intelligere: tum ipse rem eandem tractaturus clare dilucideque perspiciat; si Platonem in Timaeo de rebus hac ratione subobscuris loqui senseris: hanc ob caussam obscurus est ille quidem sine reprehensione, verum nec ita loquutus est, ut non intelligatur, sed ita, ut non intelligatur, nisi ab iis, quibus volupe est aeque mentem acuere, rerum a sensibus per ipsam naturam remotarum contemplatione, nunc severiori, nunc remissa magis atque iucundiore, §. 671.