Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 686

Pars imaginis clarissima lumen, obscurissima umbra dicitur per eminentiam, inter has cauta dispensatione, quam hucusque commendavimus, nascitur splendor ille, qui TONUS dicitur. §. 685. Sic hoc idem, quod est in naturis rerum, transferri potest etiam ad artes, e. g. fingendi, picturae, et, si hoc in his quasi mutis artibus est mirandum, et tamen verum, quanto admirabilius in oratione atque in lingua? Cic. de or. III. 26. Habet illa in dicendo summa laus ac admiratio umbram aliquam et recessum, quo magis id, quod illuminatum est, exstare atque eminere videatur.