Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 685

Prima non erat pictura, nisi quae lineas modo extremas umbrae, quam corpora in sole fecissent, circumscriberet, Quint. X. 2. Secundam affirmant esse, singulis coloribus, et monochromaton dictam, postquam operosior inventa erat. Plin. hist. nat. XXXV. 3. Tandem se ars ipsa distinxit, et invenit lumen atque umbras, differentia colorum alterna vice sese excitante. Deinde adiectus est splendor, alius hic, quam lumen, quem quia inter hoc et umbram esset, appellaverunt tonon. C. 5.