Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 688

Quemadmodum in physicis color est modificatio visae lucis: ita modificationes lucis aestheticae, §. 614. sunt COLORES AESTHETICI. Huc propius non spectat color de quo §. 545. licet nonnunquam probando, simul illustrans, esse possit in coloribus nunc nostris. §. 142, 143. Huc pertinet quidem tonus ille, de quo §. 685. non tamen exhaurit colores omnes aestheticos, sicuti iam non amplius tentabit temere quisquam physicorum omnes colores derivare ex quadam miscela lucis et umbrae, albi et nigri, materiae et privationis. Minime omnium huc pertinet FUCUS AESTHETICUS, affectata, §. 110. vividitas, §. 626, 627. Veneris nunc nostrae, §. 665. est

Verus color, corpus solidum et succi plenum.
§. 619, 622. Ter. Eun. II. 3.