Omnes hoc colores commune inter se habeant aesthetici, ut iis pingenda dilucide saltim cogitentur, §. 648, 625.

Qualis enim caecis poterit color esse tenebris,

Lumine qui mutatur in ipso propterea, quod

Recta aut obliqua percussus luce refulget?

Lucr. II. 800.
Obiter hic quaeritur, an non Lucretius iam viderit veram colorum genesin, diversum refractionis gradum. Quemadmodum modificationes omnes vel qualitatum sunt, vel quantitatum, vel utrarumque simul: sic et colores aesthetici primo qualitate differunt, deinde quodvis hac ratione discrepantium colorum genus habet denuo suam quantitatem, ut, ita dicam, specificam, qua variata novus semper novusque partialiter color producatur, et ita videas totius alicuius
in quovis uno puroque nitore, §. 619.
Dissimiles longe inter se variosque colores.
§. 688. Lucr. II. 783. qua iucundam in unitate totius varietatem partium exhibentes

varii rerum impediunt prohibentque

colores,

Quo minus esse uno possit res tota nitore.

Lucr.
per aequalem monotoniam minus placituro. §. 688.