Austeram habes apud Virgilium Aen. IV. 247. descriptionem

Atlantis duri, caelum qui vertice fulcit;

Atlantis, cinctum assidue cui nubibus atris

Piniferum caput, et vento pulsatur et imbri,

Nix humeros infusa tegit, tum flumina mento

Praecipitant senis, et glacie riget horrida

barba.

Mox autem Aeneae floridam, §. 694. v. 261.

Atque illi stellatus iaspide fulva

Ensis erat, tyrioque ardebat murice laena

Demissa ex humeris, dives quae munera Dido

Fecerat, et tenui telas discreverat auro.

Ut hic colores iuxta se proxime positarum imaginum sese alterna vice excitant? In commissuris eorum ac transitu quam naturalis est ἁρμογή? §. 691.