Pauci sunt, vel nemo, quem deceat, sicut
Omnis Aristippum decuit status, et color, et res,
Hor. ep. I. 17, 23.
nisi Horatius in hoc etiam splendide mentitus est. Nihil magis principia negatae totalis similitudinis ac aequalitatis confirmat experientia, quam characterum et personarum, morum et modorum agendi diversitas. In quibus tamen ita exprimendis, ut distingui possint, naturam cuiusvis propriam ac suam imitari tanti est, ut, vel hoc unum qui nesciat, eum poetae neget nomine dignum Horatius, quando Artis Poet. v. 86.

Descriptas, ait, servare vices, operumque

colores

Cur ego, si nequeo ignoroque poeta salutor?

Cur nescire, pudens prave, quam discere, malo?

Versibus exponi tragicis res comica non vult.

Indignatur item privatis ac prope socco

Dignis carminibus narrari caena Thyestae,
§. 690.
Singula quaeque locum teneant sortita decentem.
in naturalibus etiam et mechanicis, quod facilius, praesertim autem in moralibus, quod difficilius, §. 666, 691.