Fuci aesthetici tum definitionem iam vidimus §. 688. tum quaedam genera, §. 626, 627. Sed eius a veris coloribus discernendi difficultas simul, ac necessitas separatam de eodem tractationem videtur requirere. §. 628, 625. Sicut autem veri colores sunt vel austeri, vel floridi: §. 693. ita et fucus erit vel nimis austerus, non horridulus, sed horridus, §. 634. vel nimis floridus et Iridis instar,
Mille trahens varios adverso sole colores.
Horridulum iam aliquid sonat illud Virgilii,
Arma virumque cano.
Austerius illud est circa medium totius carminis:
<p>Bella, horrida bella,</p>
<p>Et Tyberim multo spumantem sanguine cerno.</p>
Interim rem, de qua agebatur, secundum naturam exprimit verus color, et austeritatis gradus diversus descriptas vices servat, locumque decentem sortitus est. §. 703.