Colores floridi maxime sensus nostros impellunt voluptate, et specie prima acerrime commovent. Saepe tamen ab iisdem celerrime fastidio quodam et satietate abalienamur. §. 693. Quanto colorum pulcritudine et varietate floridiora sunt in picturis novis pleraque, quam in veteribus? Quae tamen, etiamsi primo aspectu nos ceperunt, diutius non delectant, quum iidem nos in antiquis tabulis illo ipso horrido obsoletoque teneamur. Quanto molliores sunt et delicatiores in cantu flexiones et falsae voculae, quam certae et severae? quibus tamen non modo austeri, sed si saepius fiunt, multitudo ipsa reclamat. Cic. de or. III. 98. cf. 99-103. et habebis praeclarum in fucos nimis floridos antidoton. §. 704.