Laudabantur olim Atticorum venusta ingenia. Quorum genera plura sunt, hi, caeci imitatores. §. 714. unum modo, quale sit, suspicabantur. Putabant enim, qui horride inculteque dicat, modo id eleganter enucleateque faciat, eum solum attice dicere. Errabant, quod solum, §. 713. quod attice, non fallebantur. §. 694. Cic. or. 28. Interim, quantus eorum cunque fuerit error, non tamen potuit, quin iisdem aliquando fucos nimis horridos pro veris rerum floridarum coloribus commendaret. §. 704, 248, 260. Nunc laudantur ex graecis et romanis auctores suo iure classici, iam austeris, iam floridis usi commodissime coloribus. In quorum imitatione quoniam inprimis considerandum est, ne quid perturbate, ne quid contorte cogitetur, Cic. de Inv. I. 29. caeci imitatores, qui simile quantulumcumque suis deprehendisse per scripta classica satagunt, qui possent aliter, quam colores confundere, sicuti iura coqui, contortisque bellissimis ex Ciceronis alicuius aut omnino Demosthenis cogitandi rationibus ad alienissima fucum facere? §. 688.