Pari artificio Apelles excelluit, quod unum imitari nemo potuit. Absoluta opera atramento illinebat ita tenui, ut id ipsum repercussu claritates colorum excitaret, custodiretque a pulvere et sordibus, ad manum intuenti demum appareret. Sed et tum ratione magna, ne colorum claritas oculorum aciem offenderet, veluti per lapidem specularem intuentibus e longinquo, et eadem res nimis floridis coloribus austeritatem occulte daret. Plin. hist. nat. XXXV. 10. Tantae molis est poetae fucum nimis austerum et tristem, pictori nimis floridum sollicite vitare. §. 717. Vereor tamen, ne festivum illud, quod aiunt, apud Ovidium Trist. I. III. 10. habeat aliquid fucosi lenocinii:
<p>Clauda quod alterno subsidunt carmina versu,</p>
<p>Vel pedis hoc ratio, vel via longa facit.</p>
<p>Adspicis exsangui chartam pallere colore?</p>
<p>Immo vero, quia non erubescunt epistolae.</p>