Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 719

Vitiosum et corruptum cogitandi genus, quod huc usque fucum appellavimus, §. 688. Quintilianus dicit casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitens, evanescens ac moriens, ut reliqua vitiosa cogitandi genera, comparatione meliorum, quemadmodum lana tincta fuco citra purpuras placet, ac, si contuleris etiam lacernae, conspectu melioris obruitur. Si vero iudicium his corruptis acrius adhibeas, ut fucinis sulphura, iam illud, quod fefellerat, exuat mentitum colorem, et quadam vix enarrabili foeditate pallescat. Luceat igitur haec citra solem, et ut quaedam exigua animalia igniculi videntur in tenebris. XII. 10. Si protraxeris fucatam eiusmodi Venerem ex angulis et umbra in solem et maioris theatri celebritatem, nec illi,

<p>iam manet humida creta, colorque</p>
<p>Stercore fucatus crocodili.</p>
Hor. ep. od. XII.