Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 728

Pergit Quintilianus l. c. Scipionem Africanum commemorare, qui patria cedere, quam cum Tribuno plebis, humillimo homine, de innocentia sua contendere maluit. Tanti putavit heros genus cogitandi male submissum cavere, §. 726. Fontes eius, auctore Quintiliano, sunt, humiliera illa vitia, submissa adulatio, vilis pudor, in omni negotio neglecta auctoritas, quae fere accidunt his, qui nimium blandi esse volunt. Adeo gravis submissi cogitandi generis adversarius, quando fucus est, quaerit tamen: Quis vero nesciat, quin nonnunquam, summittenda sit et contrahenda oratio, ne iudex eam vel intelligere, vel capere non possit? §. 725. Idem in Cicerone laudat, qui ne in caussa Cluentii quidem, etsi mater huius palam caput filii petebat, oblitus est reverentiae, quae parentibus debetur, iubetque ipsa re minore ac minus infesta orationem adhuc leniorem et submissiorem.