Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 731

Iustissima vitandi fuci cautio, S. XXXXII. suadebit in argumentis et figuris pingentibus ac illustrantibus §. 730; 26, praesertim ea tantum ornamenta sectari, quae praeter illustrationem simul ubertati, dignitati, verisimilitudini, reliquisque cogitandorum gratiis, vel singulis serviant, vel saltim aliquibus, §. 142. quae vero tantum pinxerint, praetereaque nihil ad totius pulcritudinem conferre videantur, parca manu adspergere, vel ambitiosa recidere, §. 164.