Perceptiones praegnantes, M. §. 517. et complexae, M. §. 530. et ipsae, caetera si fuerint paria, magis splendent, quam minus complexae; et totius quam ingrediuntur, meditationis possunt argumenta fieri illustrantia, §. 730. Hinc minus praegnantibus, minus complexis pulcre praeferuntur, praesertim quando ipsae adhaerentes perceptiones tamen aliquid simul probant, vel movent, §. 731. Hinc magnum epithetorum bene lectorum artificium. Exemplis abundant pulcra omnia. Virgilii sumamus eclogam in primis eius poematibus primam. Ibi non dicit: Amaryllida canta, sed:
Formosam resonare doces Amaryllida silvas,
non dicit:
Haec urbs multum alias inter caput extulit urbes,
sed tantum,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.
Non dicit libertatem sibi venisse seni, sed:
Candidior postquam tondenti barba cadebat.
Non scribit: Nunquam illius obliviscemur, sed:

Ante leves pascentur in aethere cervi,

Et freta destituent nudos in littore pisces;

Ante pererratis amborum finibus exsul

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tygrim,

Quam nostro illius labatur pectore vultus.

Tandem non ait: iam vesper adest, sed:

Iam summa procul villarum culmina fumant

Maioresque cadunt altis de montibus umbrae.