Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 735

Sicut in argumentis augentibus augmentum, §. 330, in probantibus aetiologiam, §. 545. figuram vidimus ita principem, ut reliquas ad augendum probandumve pertinentes sinu suo comprehendere videantur singulas: ita comparationem latius dictam in figuris illustrantibus generalem habeamus et principem, §. 734, sine qua ne hypotyposis quidem esse potest, §. 733. et ad quam, velut fontem, reliquae tandem altius consideratae concurrunt. Nam quoniam ex uno simili, aequali, congruente, generatim, notabilius eodem, cognosci, hinc et vividius cognosci, illustrarique potest, §. 730. alterum simile, aequale, congruens, et notabilius idem: M. §. 70, 572. comparatio latius dicta sub se comprehendet argumentum illustrans 1) a simili, aequali, congruente, notabilius eodem, quod figura dicitur a potiori ASSIMILATIO, §. 734. si similia, aequalia, congruentia, notabilius eadem coniungantur. Potest et earundem unum cogitando substitui pro altero.