Assimilatio quo similiora, quo minus inaequalia, quo magis congruentia, et proportionata, secundum analogi rationis trutinam, inter se comparabit, hoc erit illa pulcrior, §. 735. Praedicata assimilatis l. comparatis communia TERTIUM COMPARATIONIS dicuntur. In diiudicando tertio comparationis quantitatis etiam est quaedam dimensio, §. 314, 315. Argumentum illustrans a simili non potest a sanae mentis homine ideo proferri, ut unum in comparatis habeatur pro totaliter eodem cum altero, M. §. 269. hinc inter haec detecta quadam differentia perperam omne simile claudicare dicitur. Si in cogitatione A velis illustrare C, hinc assumas B simile ipsi A, in quo idem C belle possis et nitide contemplari, A SUBIECTUM ASSIMILATIONIS per B, TERMINUM ASSIMILATIONIS; simile non claudicans, illustratur, qua tertium comparationis C, etiamsi B possit habere D praedicatum quoddam, quod non est in A. Si vero C illud ipsum tertium comparationis constitutum, cuius gratia omnis peragitur assimilatio, longe se tamen aliter habeat, vel qualitate, vel quantitate, vel utraque, secundum ipsam analogi rationis trutinam, in B, quam in A, tunc laborare pulcritudinem assimilationis non negaverim, §. 315.