Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 738

Regulam, quae iubet argumentis tantum illustrantibus praeferre simul aliam utilitatem exhibentia, §. 731. sic illustrat assimilando Quintilianus VIII. 3: An ego fundum cultiorem putem, in quo mihi quis ostenderit lilia et violas et amoenos fontes scaturientes, quam ubi plena messis aut graves fructu vites erunt? Sterilem platanum, et tonsas myrtos, quam maritatam vitem, et uberes oleas, praeoptaverim? Habeant illa divites, licet, quid essent, si aliud nihil haberent? - Et ego in ordinem et certa intervalla meas arbores redigam. Quid enim, quaeso, illo quincunce speciosius? quid, in quamcumque partem spectaveris, rectius? Sed protinus in id quoque prodest, ut terrae succum aequaliter trahant. Oleae cacumina in altum exsurgentia ferro coercebo, in orbem se formosius fundet, et protinus fructum ramis pluribus feret. Decentior equus, cui adstricta ilia, si idem velocior. Pulcer adspectu si athleta est, cuius lacertos exercitatio expressit, idem est certamini paratior. Nunquam vera species ab utilitate dividitur.