Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 739

Assimilationis hoc §. 735. in genere id est praecipue custodiendum: ne id, quod similitudinis gratia adscivimus, aut obscurum sit, aut ignotum. Debet enim, quod illustrandae alterius rei gratia assumitur, ipsum esse clarius eo, quod illuminat. Quare poetis quidem permittamus sane huiusmodi exempla:

Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta

Deserit, aut Delon maternam invisit Apollo.

Non idem decebit oratorem, ut occultis aperta demonstret. Quint. l. c. Efferamus legem generalius: Terminus comparationis et illustrationis omnis, hinc et assimilationis, spectatoribus nostris, quos praecipue debemus accendere, sit notior ac vividior subiecto comparationis, illustrationis, et hinc etiam assimilationis, §. 736. Hinc poeta, qualis Virgilius, lectores suos potissimum attendendos per mundum graecae mythologiae poeticum versatissimos qui potuit supponere, recte potest assimilationem instituere, quam habet Quintilianus, sicut et illam Didus in templum venientis, Aen. I. 502:

Qualis in Eurotae ripis, aut per iuga Cynthi

Exercet Diana choros, quam mille secutae

Hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram

Fert humero, gradiensque deas supereminet omnes,

Latonae tacitum pertentant gaudia pectus;

Talis erat Dido, talem se laeta ferebat

Per medios instans operi regnisque futuris.