Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 741

Illud, de quo dixi, similitudinis genus ornat orationem, facitque sublimem, §. 336. floridam, §. 693. nunc mirabilem. Nam quo quaeque longius petita est, hoc plus affert novitatis atque inexspectata magis est. Quint. l. c. Longius petitam opponit vulgaribus. Nihil profecto magis absonum, quam illustrationes tritas ac vulgares propinare pulcra exspectantibus. Quoniam enim, quam primum coeperis, nauseam movent, et audiendi spectandive, generatim attendendi fastidium; qui possint intendere claritatem illustraturae, quam tamen exstinguunt et opprimunt? His autem decantatis et tritis a Phoebo, ab Alexandro M. a sole comparationibus novas potius et inusitatas opponerem, quam longius petitas. LONGIUS PETITUM est ARGUMENTUM, in quo committitur saltus aesthetice illegitimus, cuius elegans scilicet combinatio cum re praesertim cogitanda difficulter est aut prorsus non est observabilis analogo rationis praecipuorum, quos attendere debes, spectatorum, ob perceptionum intermediarum, sed omissarum, multitudinem. Argumenta, hinc figurae, illustrationes, comparationes, et similitudines longius petitae, quia circa patulum orbem morantur, §. 138. rotunditati inimicae, dum hiatum pandunt, §. 166. contra unitatem aestheticam, §. 439. quoniam terminus et subiectum comparationis adeo distant, ut nulla possit eleganter in iisdem deprehendi inseparabilitas, hinc attentionem distrahunt potius, quam aequabiliter diffundunt, haerere potius et desperare iubent, quam ad ἔξοχον usque continuare, quamcunque novitatis speciem mentiantur, cavendae potius et recidendae sunt, quam admirationis gratia captandae.