Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 742

Comparatio latius dicta, figura princeps illustrantium, §. 735. comprehendit sub se 2) comparationem partis cum toto, totius cum partibus, superioris, generum, specierum cum inferioribus generibus, speciebus et individuis, inferioris, individui, speciei, generis cum superiore, specie, vel genere, sub quibus contineatur. Quis enim nescit ex toto partem, ex ungue leonem, ex generibus species et individua, ex Sinone Pelasgos, ex Graecis homines cognosci, vividius etiam, hinc illustrari posse? §. 730. Quoniam autem totum maius suis partibus, et conceptus superior maior ac latior est, et plura sub se comprehendens, quam inferior, sub eodem cum aliis comprehensus, descriptam hanc comparationem eiusmodi conceptuum liceat dicere COMPARATIONEM MAIORIS AC MINORIS, si subiectum comparationis fuerit minus, pars, vel inferior quidam conceptus, ADSCENDENTEM; si subiectum comparationis fuerit maius, totum vel superior quidam conceptus, DESCENDENTEM.