Hanc comparationem adscendentem in speciem vel genus aliquando dicunt illustrationem a loco communi, nunc a sententia, §. 526. nunc per praedicamentorum 10 loculos quaerere suadent, et spondent inventum iri. §. 133, 134. Nobis naturali ratione si quid argumentorum eiusmodi se pulcre cogitaturis offerat, eo faciemus idem maioris, quia sic illustrat, ut 1) semper simul probet, §. 547-549. quod elegans est, §. 731. 2) medium heuristicum elegantioris comparationis esse possit, quoties cogitato A individuo, specie, vel genere quodam primo venerit in mentem B, sub quo A contineatur, velut ipsi A superior species, vel genus subalternans. Hoc ipsum autem B deinde secundum associationem idearum notionumve naturalem reproducat perceptiones alias, praeter A, sub se contentas, C, D, E. e. c. vel individuorum sub eadem specie, vel conspecierum cum A sub eodem genere, vel congenerum cum A sub eodem genere superiore contentorum, nunc unius, nunc plurium. Tunc enim illustratio ipsius A per B erit comparatio adscendens, unde nascatur illustratio ipsius A per C, vel D, vel E, unum vel plura, assimilatio. §. 735.